Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. pectora quam mea sunt sene calcata [*](caecata) malorum,
  2. et nihil inveni, quod mihi ferret opem.
  3. artibus ingenuis quaesita est gloria multis:
  4. infelix perii dotibus ipse meis.
  5. vita prior vitio caret et sine labe peracta est [*](est om. A) :
  6. auxilii misero nil tulit illa mihi.
  7. culpa gravis precibus donatur saepe suorum:
  8. omnis pro nobis gratia muta fuit.
  9. adiuvat in duris aliquos [*](aliquo) praesentia rebus:
  10. obruit hoc absens vasta procella caput.
  11. quis [*](quis Heinsius quae vel quem (que) obruent (-et)) non horruerit tacitam [*](faciti) quoque Caesaris iram?
  12. addita sunt poenis aspera verba meis.
  13. fit fuga temporibus levior . proiectus in aequor
  14. Arcturum subii Pleiadumque minas,
  15. saepe solent hiemen placidam sentire carinae:
  16. non Ithacae puppi saevior unda fuit.
  17. recta fides comitum poterat mala nostra levare:
  18. ditata est spoliis perfida turba meis.
  19. mitius exilium faciunt loca: tristior ista
  20. terra sub ambobus non iacet ulla polis.