Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum.
  2. non ita pars fati candida nulla mei est.
  3. ne tamen haec dici possit fiducia mendax
  4. stultaque credulitas nostra fuisse, cave,
  5. constantique fide veterem tutare sodalem,
  6. qua licet et quantum non onerosus ero.
  1. Condita disparibus numeris ego Naso Salano
  2. praeposita misi verba salute meo.
  3. quae rata sit, cupio, rebusque ut comprobet omen,
  4. te precor a salvo possit, amice, legi.
  5. candor, in hoc aevo res intermortua paene,
  6. exigit ut faciam talia vota tuus.
  7. nam fuerim quamvis modico tibi iunctus ab usu.
  8. diceris exiliis indoluisse meis,
  9. missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto,
  10. illa tuus iuvit qualiacumque favor;
  11. optastique brevem solvi [*](solvil Postgate salvi vel fieri) mihi Caesaris iram,
  12. quod tamen optari, si sciat, ipse sinat,
  13. moribus ista tuis tam mitia vota dedisti,
  14. nec minus idcirco sunt ea grata mihi.