Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster,
  2. gutta per attonitas ibat oborta genas.
  3. haec igitur referens et quod mea crimina primi
  4. erroris venia posse latere vides,
  5. respicis antiquum lassis in rebus amicum,
  6. fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
  7. pro quibus optandi si nobis copia fiat,
  8. tam bene promerito commoda mille precer. [*](precor corr.Heinsius )
  9. sed si sola mihi dentur tua vota, precabor
  10. ut tibi sit salvo Caesare salva parens.
  11. haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,
  12. te solitum memini prima rogare deos.
  1. Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro,
  2. Attice, iudicio non dubitande meo.
  3. ecquid adhuc remanes memor infelicis amici,
  4. deserit an partis languida cura suas?
  5. non ita di mihi sunt tristes, ut credere possim
  6. fasque putem iam te non meminisse mei.
  7. ante oculos nostros posita est [*](posita est tua est vel tua stat etc.) tua semper imago,
  8. et videor vultus mente videre tuos.