Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quo magis admiror, non, ut torrentibus undis,
  2. communis vitii te quoque labe trahi,
  3. diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est:
  4. quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat.
  5. en ego, non paucis quondam munitus amicis,
  6. dum flavit velis aura secunda meis,
  7. ut fera nimboso tumuerunt aequora vento,
  8. in mediis lacera nave relinquor aquis,
  9. cumque alii nolint etiam me nosse videri,
  10. vix duo proiecto tresve tulistis opem.
  11. quorum tu princeps, neque enim comes esse, sed auctor,
  12. nec petere exemplum, sed dare dignus eras.
  13. te, nihil exactos [*](ex acto: exactos Ehwald) nisi nos [*](nos non vel vos) peccasse fatentem,
  14. sponte sua probitas officiumque iuvat.
  15. iudice te mercede caret per seque petenda est
  16. externis virtus incomitata bonis,
  17. turpe putas abigi,[*](abici) quia sit miserandus, amicum,
  18. quodque sit infelix, desinere esse tuum.
  19. mitius est lasso digitum supponere mento,
  20. mergere quam liquidis ora natantis aquis.