Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas,
  2. nec sinis ingenium nobilitate premi,
  3. culte mihi—quid enim status hic a funere differt
  4. supremum vitae tempus adusque meae,
  5. rem facis, amictum non aversatus amicum,
  6. qua non est aevo rarior ulla tuo.
  7. turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur,
  8. vulgus amicitias utilitate probat,
  9. cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum,
  10. et cum fortuna statque caditque fides.
  11. nec facile invenias [*](invenies) multis in milibus unum,
  12. virtutem pretium qui putet esse sui.
  13. ipse decor, recte facti si praemia desint,
  14. non movet, et gratis paenitet esse probum.
  15. nil [*](nil et) nisi quod prodest carum est: sed [*](sed si vel et vel en) detrahe menti
  16. spem fructus avidae, nemo petendus erit.
  17. at reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit
  18. utile, sollicitis supputat articulis.
  19. illud amicitiae quondam venerabile numen [*](nomen)
  20. prostat et in quaestu pro meretrice sedet,