Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,
  2. oppida sub titulo nominis isse [*](esse) tui.
  3. atque ea te contra nec muri mole nec armis
  4. nec satis ingenio tuta fuisse loci.
  5. di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,
  6. sint modo virtuti tempora longa tuae.
  7. quod precor, eveniet : sunt quiddam [*](quaedam corr. Heinsius ) oracula vatum:
  8. nam deus optanti prospera signa dedit,
  9. te quoque victorem Tarpeias scandere in arces
  10. laeta coronatis Roma videbit equis;
  11. maturosque pater nati spectabit honores,
  12. gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.
  13. iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaque
  14. maxime, dicta tibi vaticinante nota.
  15. hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,
  16. sufficiet nostris si modo vita malis,
  17. imbuero Scythicas si non prius ipse sagittas,
  18. abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.
  19. quae si me salvo dabitur tua laurea templis,
  20. omina bis dices vera fuisse mea.