Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. atque ita victorem cum magnae vocis honore
  2. bellica laudatis dona dedisse viris,
  3. claraque sumpturum pictas insignia vestes
  4. tura prius sanctis inposuisse focis,
  5. iustitiamque sui caste [*](castae vel castos vel iustos corr. Scaliger ) placasse parentis,
  6. illo quae [*](quo corr. Scal.) templum pectore semper habet,
  7. quaque ierit felix adiectum plausibus omen,
  8. saxaque roratis erubuisse rosis;
  9. protinus argento versos imitantia muros
  10. barbara cum pictis [*](victis ) oppida lata viris,
  11. fluminaque et montes et in altis proelia [*](proelia Merkel proflua vel pascua) silvis,
  12. armaque cum telis in strue mixta sua,
  13. deque tropaeorum, quod sol incendent, [*](incenderet vel incenderat: incendent σ ) auro
  14. aurea Romani tecta fuisse fori,
  15. totque tulisse duces captivis [*](captivos: captivis σ ) addita collis
  16. vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
  17. maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,
  18. in quibus et belli summa caputque Bato. [*](Bato fuit vel tenet )
  19. cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
  20. cum videam mitis hostibus esse deos?