Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,
  2. non fuit e multis quolibet ille minor,
  3. si modo non census nec clarum nomen avorum
  4. sed probitas magnos ingeniumque facit,
  5. iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
  6. cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi:
  7. carmina iure damus raros testantia mores,
  8. ut tua venturi nomina, Celse, legant.
  9. hoc est, quod possum [*](possim ) Geticis tibi mittere ab arvis
  10. hoc solum est istic quod licet esse meum.
  11. funera non potui comitare nec ungere corpus,
  12. aque tuis toto dividor orbe rogis,
  13. qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas,
  14. praestitit officium Maximus omne tibi.
  15. ille tibi exequias et magni funus honoris
  16. fecit et in gelidos versit [*](vertit corr Heinsius) amoma sinus,
  17. diluit et lacrimis maerens unguenta profusis
  18. ossaque vicina condita texit humo.
  19. qui quoniam extinctis, quae debet, praestat amicis,
  20. et nos extinctis adnumerare potest.