Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. illum ego non aliter flentem mea funera [*](vulnera) vidi,
  2. ponendus quam si frater in igne foret.
  3. haesit in amplexu consolatusque iacentem est,
  4. cumque meis lacrimis miscuit usque suas.
  5. o quotiens vitae custos invisus amarae
  6. continuit promptas in mea fata manus!
  7. o quotiens dixit " placabilis ira deorum est:
  8. vive nec ignosci tu tibi posse nega!
  9. vox tamen illa fuit celeberrima, " respice, quantum
  10. debeat auxilium Maximus esse tibi.
  11. Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit,
  12. ne sit ad extremum Caesaris ira tenax;
  13. cumque suis fratris vires adhibebit, et omnem,
  14. quo levius doleas, experietur opem.
  15. haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae.
  16. quae tu ne fuerint, Maxime, vana cave.
  17. huc quoque venturum mihi se iurare solebat
  18. non nisi te longae ius sibi dante viae.
  19. nam tua non alio coluit penetralia ritu,
  20. terrarum dominos quam colis ipse deos.