Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cumque suis fratris vires adhibebit, et omnem,
  2. quo levius doleas, experietur opem.
  3. haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae.
  4. quae tu ne fuerint, Maxime, vana cave.
  5. huc quoque venturum mihi se iurare solebat
  6. non nisi te longae ius sibi dante viae.
  7. nam tua non alio coluit penetralia ritu,
  8. terrarum dominos quam colis ipse deos.
  9. crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,
  10. non fuit e multis quolibet ille minor,
  11. si modo non census nec clarum nomen avorum
  12. sed probitas magnos ingeniumque facit,
  13. iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
  14. cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi: