Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit,
  2. Maxime, fortunae nec fuit ipse comes,
  3. illum ego non aliter flentem mea funera [*](vulnera) vidi,
  4. ponendus quam si frater in igne foret.
  5. haesit in amplexu consolatusque iacentem est,
  6. cumque meis lacrimis miscuit usque suas.
  7. o quotiens vitae custos invisus amarae
  8. continuit promptas in mea fata manus!
  9. o quotiens dixit " placabilis ira deorum est:
  10. vive nec ignosci tu tibi posse nega!
  11. vox tamen illa fuit celeberrima, " respice, quantum
  12. debeat auxilium Maximus esse tibi.
  13. Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit,
  14. ne sit ad extremum Caesaris ira tenax;