Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nam modo vos animo dulces reminiscor, amici,
  2. nunc mihi cum cara coniuge nata subit :
  3. aque domo rursus pulchrae loca vertor ad urbis,
  4. cunctaque mens oculis pervidet usa suis.
  5. nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra,
  6. nunc subit aequata porticus omnis humo.
  7. gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos,
  8. stagnaque et euripi Virgineusque liquor.
  9. at, puto, sic urbis misero est erepta voluptas,
  10. quolibet ut saltem rure frui liceat!
  11. non meus amissos animus desiderat agros,
  12. ruraque Paeligno conspicienda solo,
  13. nec quos piniferis positos in collibus hortos
  14. spectat Flaminiae Clodia iuncta viae.
  15. quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam
  16. ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas:
  17. sunt ubi, [*](ibi) si vivunt, nostra quoque consita quaedam,
  18. sed non et nostra poma legenda manu.
  19. pro quibus amissis utinam contingere possit
  20. hic saltem profugo glaeba colenda mihi!