Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. stat vetus urbs, ripae vicina binominis Histri,
  2. moenibus et positu vix adeunda loci.
  3. Caspios Aegisos, de se si credimus ipsis,
  4. condidit, et proprio nomine dixit opus.
  5. hanc ferus, Odrysiis inopino Marte peremptis,
  6. cepit et in regem sustulit arma Getes.
  7. ille memor magni generis, virtute quod auget,
  8. protinus innumero milite cinctus adest.
  9. nec prius abscessit, merita quam caede nocentum
  10. audaces animos contuderat [*](contuderit BC: corr, Riese ) populi. [*](Versum om. AB)
  11. at tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro,
  12. semper honorata sceptra tenere manu.
  13. teque, quod et praestat quid enim tibi plenius optem .
  14. Martia cum magno Caesare Roma probet.
  15. sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis,
  16. accedant [*](accedunt ) nostris saeva quod arma malis,
  17. ut careo vobis. Stygias [*](scythicas) detrusus in oras,
  18. quattuor autumnos Pleias orta facit.
  19. nec tu credideris urbanae commoda vitae
  20. quaerere Nasonem, quaerit et illa tamen.