Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ipse suas etiam [*](etiam quamvis) vires inhiberet Achilles,
  2. missa gravis ictus Pelias hasta dabat,
  3. iudicium nobis igitur cum vindicis adsit,
  4. non est cur tua me ianua nosse neget.
  5. culta quidem, fateor, citra quam debuit, illa est;
  6. sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis.
  7. nec tamen officium sensit domus altera nostrum
  8. sic: illic [*](hic illic: sic Ehwald; punet. A. L. W. ) vestro sub Lare semper eram.
  9. quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum,
  10. ius aliquod tecum fratris amicus habet.