Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod nisi delicti pars excusabilis esset,
  2. parva relegari poena futura fuit.
  3. ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia. Caesar,
  4. stultitiam dici crimina posse mea:
  5. quaque ego permisi, quaque est res passa, pepercit,
  6. usus et est modice fulminis igne sui.
  7. nec vitam nec opes nec ademit posse reverti,
  8. si sua per vestras victa sit ira preces,
  9. at graviter cecidi, quid enim mirabile, si quis
  10. a Iove percussus non leve vulnus habet?