Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quo mihi diversum fama contendere in orbem?
  2. quem fortuna dedit. Roma sit ille locus.
  3. hoc mea contenta est infelix Musa theatro:
  4. sic merui, magni sic voluere dei.
  5. nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis,
  6. quo Boreas pinna deficiente venit, dividimur caelo,
  7. quaeque est procul urbe Quirini,
  8. aspicit hirsutos comminus Ursa Getas.
  9. per tantum terrae, tot aquas vix credere possum
  10. indicium studii transiluisse mei.
  11. finge legi, quodque est mirabile, finge placere:
  12. auctorem certe res iuvat ista nihil,
  13. quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae, [*](calidae syene etc. corr. Riese)
  14. aut ubi Taprobanen Indica tinguit aqua?
  15. altius ire libet? si te distantia longe
  16. Pleiadum laudent signa, quid inde feras?
  17. sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc,
  18. famaque cum domino fugit ab urbe suo.
  19. vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est,
  20. nunc quoque de nostra morte tacere reor.