Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cum dedimus somno quas corpus postulat horas,
  2. quo ponam vigilans tempora longa modo?
  3. moris an oblitus patrii contendere discam
  4. Sarmaticos arcus, et trahar arte loci?
  5. hoc quoque me studium prohibent adsumere vires,
  6. mensque magis gracili corpore nostra valet,
  7. cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est
  8. artibus his, quae nil utilitatis habent.
  9. consequor ex illis casus oblivia nostri;
  10. hanc messem satis est si mea reddit humus,
  11. gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur
  12. carmina, Pieriis invigilate choris,
  13. quod venit ex facili, satis est componere nobis,
  14. et nimis intenti causa laboris abest,
  15. cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
  16. an verear ne non approbet illa Getes?
  17. forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum
  18. ingenio nullum maius habere meo.
  19. hoc, ubi vivendum est, satis est, si consequor arvo,
  20. inter inhumanos esse poeta Getas.