Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. aspice, in has partis quod venerit Aesone natus,
  2. quam laudem a sera posteritate ferat.
  3. at labor illius nostro leviorque minorque est,
  4. si modo non verum nomina magna premunt,
  5. ille est in Pontum Pelia mittente profectus,
  6. qui vix Thessaliae fine timendus erat.
  7. Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu
  8. solis ad occasus utraque terra tremit.
  9. iunctior Haemonia est Ponto, quam Roma, Sinistro,[*](sit histro corr. Burmann)
  10. et brevius, quam nos, ille peregit iter.
  11. ille habuit comites primos telluris Achivae :
  12. at nostram cuncti destituere fugam.
  13. nos fragili ligno vastum sulcavimus aequor:
  14. quae tulit Aesoniden, densa carina [*](sacra carina (sa carina) vel firma carina) fuit.
  15. nec mihi Tiphys erat rector, nec Agenore natus
  16. quas fugerem docuit quas sequererque vias.
  17. illum tutata est cum Pallade regia Iuno:
  18. defendere meum numina nulla caput,