Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. illum furtivae iuvere Cupidinis artes;
  2. quas a me vellem non didicisset Amor.
  3. ille domum rediit : nos his moriemur in arvis,
  4. perstiterit laesi si gravis ira dei.
  5. durius est igitur nostrum, fidissima coniunx,
  6. illo, quod subiit Aesone natus, opus. [*](onus)
  7. te quoque, quam iuvenem discedens urbe reliqui,
  8. credibile est nostris insenuisse malis,
  9. o, ego di faciant talem te cernere possim, [*](possem: possim σ )
  10. caraque mutatis oscula ferre comis,
  11. amplectique meis corpus non pingue lacertis,
  12. et gracile hoc fecit dicere cura mei,
  13. ‘et narrare meos flenti flens ipse labores,
  14. sperato numquam conloquioque frui,
  15. turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna,
  16. dis veris, memori debita ferre manu!
  17. Memnonis hanc utinam lenito principe mater
  18. quam primum roseo provocet ore diem!’