Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quicquid id est, adiunge meis. nihil impedit ortos
  2. exule servatis legibus urbe frui.
  3. quod metuas non est. Antoni scripta leguntur,
  4. doctus et in promptu scrinia [*](scrinia carmina) Brutus habet.
  5. nec me nominibus furiosus confero tantis:
  6. saeva deos contra non tamen arma tuli.
  7. denique Caesareo, quod non desiderat ipse,
  8. non caret e nostris ullus honore liber,
  9. si dubitas de me, laudes admitte deorum,
  10. et carmen dempto nomine sume meum.
  11. adiuvat in bello pacatae ramus olivae :
  12. proderit auctorem pacis habere nihil?
  13. eum foret Aeneae cervix subiecta parenti,
  14. dicitur ipsa viro flamma dedisse viam:
  15. fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit?
  16. at patriae pater hic, ipsius ille fuit.
  17. ecquis ita est audax, ut limine cogat abire
  18. iactantem Pharia tinnula sistra manu?
  19. ante deum Matrem cornu tibicen adunco
  20. cum canit, exiguae quis stipis aera negat?