Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. seminecem Stygia revocasti solus ab unda.
  2. hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est.
  3. di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos :
  4. non potuit votum plenius esse meum.
  5. haec meus argutis, si tu paterere, libellis
  6. poneret in multa luce videnda labor;
  7. nunc quoque se, quamvis est [*](iam quamvis est vel q. e. iam corr. Naugerus (σ?)) iussa quiescere, quin te
  8. nominet invitum, vix mea Musa tenet,
  9. utque canem pavidae nactum vestigia cervae
  10. latrantem frustra copula dura tenet,
  11. utque fores nondum reserati carceris acer
  12. nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus,
  13. sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia [*](Thalia voluntas)
  14. per titulum vetiti nominis ire cupit.
  15. ne tamen officio memoris laedaris amici,
  16. parebo iussis—parce timere—tuis.
  17. at non parerem, nisi me meminisse putares.
  18. hoc quod non prohibet vox tua, gratus ero.
  19. dumque quod o breve sit!—lumen vitale videbo,
  20. serviet officio spiritus iste [*](ipse) tuo.