Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister,
  2. facta est Euxini dura ter unda maris.
  3. at mihi iam videor patria procul esse tot annis,
  4. Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.
  5. stare putes, adeo procedunt tempora tarde,
  6. et peragit lentis passibus annus iter.
  7. nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert,
  8. efficit angustos nec mihi bruma dies,
  9. scilicet in nobis rerum natura novata est,
  10. cumque meis curis omnia longa facit.
  11. an peragunt solitos communia tempora motus, suntque [*]( stantque Housman)
  12. magis vitae tempora dura meae?
  13. quem tenet Euxini mendax cognomine litus,[*](litus s tellus vel tempus vel pontus)
  14. et Scythici vere terra sinistra freti,
  15. innumerae circa gentes fera bella minantur,
  16. quae sibi non rapto [*](raptu) vivere turpe putant.
  17. nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse
  18. moenibus exiguis ingenioque loci.
  19. cum minime credas, ut aves,[*](avis) densissimus hostis
  20. advolat, et praedam vix bene visus agit.