Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. si mihi non parcis, fortunae parcere debes:
  2. non habet in nobis ullius ira locum.
  3. elige nostrorum minimum minimumque laborum,[*](malorum)
  4. isto, quod reris, [*](illo quo quereris) grandius illud erit.
  5. quam multa madidae celantur harundine fossae,
  6. florida quam multas Hybla tuetur apes,
  7. quam multae gracili terrena sub horrea ferre
  8. limite formicae grana reperta solent,
  9. tam me circumstat [*](circumdat (circumdant): circumstant σ ) densorum turba malorum.
  10. crede mihi, vero est nostra querella minor.
  11. his qui contentus non est,
  12. in litus harenas, in segetem spicas, in mare fundat aquas.
  13. intempestivos igitur compesce tumores,[*](timores corr. σ )
  14. vela nec in medio desere nostra mari.
  1. Quam legis, ex illa tibi venit epistula terra,
  2. latus ubi aequoreis additur Hister aquis,
  3. si tibi contingit cum dulci vita salute,
  4. candida fortunae pars manet una meae.
  5. scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris;
  6. quamvis hoc vel me scire tacente potes,