Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. turpius eicitur, quam non admittitur hospes:
  2. quae patuit, dextrae firma sit ara meae.
  3. nil nisi me solum primo tutatus es; at nunc
  4. me pariter serva iudiciumque tuum,
  5. si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque
  6. mutarunt subito crimina nostra fidem,
  7. spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura,
  8. quod cupio, membris exeat ante meis,
  9. quam tua delicto stringantur pectora nostro,
  10. et videar merito vilior esse tibi.
  11. non adeo toti fatis urguemur iniquis,
  12. ut mea sit longis mens quoque mota malis.
  13. finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum
  14. dixisse in Pyladen improba verba putas?
  15. nec procul a vero est quin et [*](quod non: quin et σ ) pulsarit amicum:
  16. mansit in officiis non minus ille suis.
  17. hoc est cum miseris solum commune beatis,
  18. ambobus tribui quod solet obsequium :
  19. ceditur et caecis et quos praetexta verendos
  20. virgaque cum verbis imperiosa facit,