Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nata pudicitia est, virtus [*](moris: virtus Owen) probitasque, fidesque,
  2. at non sunt ista gaudia nata die, [*](die fide)
  3. sed labor et curae fortunaque moribus impar,
  4. iustaque de viduo paene querella toro.
  5. scilicet adversis probitas exercita rebus
  6. tristi materiam, tempore laudis habet,
  7. si nihil infesti durus vidisset Ulixes,
  8. Penelope felix sed sine laude foret,
  9. victor Echionias si vir penetrasset in arces,
  10. forsitan Euadnen vix sua nosset humus.
  11. cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est?
  12. nempe fuit misero nupta quod una viro.
  13. effice ut Iliacas tangat prior alter harenas,
  14. Laudamia nihil cur referatur erit.
  15. et tua, quod malles,[*](mallem) pietas ignota maneret,
  16. implerent venti si mea vela sui.
  17. di tamen et Caesar dis accessure, sed olim,
  18. aequarint Pyhos cum tua fata dies,
  19. non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illi
  20. parcite, quae nullo digna dolore dolet.