Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. adicerem et nostros, sed ne contagia fati
  2. corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei.
  3. nil homini certum est. fieri quis posse putaret,
  4. ut facerem in mediis haec ego sacra Getis?
  5. aspice ut aura tamen fumos e ture coortos
  6. in partes Italas et loca dextra ferat.
  7. sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis:
  8. consilio fugiunt aethera, Ponte, [*](consilium cetera pene corr. Withof) tuum.
  9. consilio, commune sacrum cum fiat in ara
  10. fratribus, alterna qui periere manu,
  11. ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis,
  12. scinditur in partes atra favilla duas.
  13. hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar,
  14. et me Battiades iudice falsus erat:
  15. omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto
  16. terga, vapor, dederis Ausoniamque petas.
  17. haec ergo lux est, quae si non orta fuisset,
  18. nulla fuit misero festa videnda mihi.
  19. edidit haec mores illis heroisin [*](heroibus corr. Salmasius) aequos,
  20. quis erat Eëtion Icariusque pater.