Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. qui mihi flens dixit " tu, cui licet, aspice Romam.
  2. heu quanto melior sors tua sorte mea est!"
  3. flens quoque me scripsit, nec qua signabar, ad os est
  4. ante, sed ad madidas gemma relata genas.
  5. tristitiae causam siquis cognoscere quaerit,
  6. ostendi solem postulat ille sibi,
  7. nec frondem in silvis, nec aperto mollia prato
  8. gramina, nec pleno flumine cernit aquam [*](aquas);
  9. quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto,
  10. quidve Philoctetes ictus ab angue gemat.
  11. di facerent utinam talis status esset in illo,
  12. ut non tristitiae causa dolenda foret!
  13. fert tamen, ut debet, casus patienter amaros,
  14. more nec indomiti frena recusat equi.
  15. nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram,
  16. conscius in culpa non scelus esse sua.
  17. saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius
  18. se quoque in exemplis adnumerare solet:
  19. nam, quod opes teneat patrias, quod nomina civis,
  20. denique quod vivat, munus habere dei.