Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. te tamen (o, si quid credis mihi, carior illi
  2. omnibus) in toto pectore semper habet;
  3. teque Menoetiaden, te, qui comitatus Oresten,
  4. te vocat Aegiden Euryalumque suum.
  5. nec patriam magis ille suam desiderat et quae
  6. plurima eum patria sentit abesse sibi,
  7. quam vultus oculosque tuos, o dulcior illo
  8. melle, quod in ceris Attica ponit apis.
  9. saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud,
  10. quod non praeventum morte fuisse dolet;
  11. cumque alii fugerent subitae contagia cladis,
  12. nec vellent ictae limen adire domus,
  13. te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem,
  14. si paucos aliquis tresve duosve vocat.
  15. quamvis attonitus, sensit tamen omnia, nec te
  16. se minus adversis indoluisse suis.
  17. verba solet vultumque tuum gemitusque referre,
  18. et te flente suos emaduisse sinus:
  19. quam sibi praestiteris, qua consolatus amicum
  20. sis ope, solandus cum simul ipse fores,