Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Litore ab Euxino Nasonis epistula veni,
  2. lassaque facta mari lassaque facta via,
  3. qui mihi flens dixit " tu, cui licet, aspice Romam.
  4. heu quanto melior sors tua sorte mea est!"
  5. flens quoque me scripsit, nec qua signabar, ad os est
  6. ante, sed ad madidas gemma relata genas.
  7. tristitiae causam siquis cognoscere quaerit,
  8. ostendi solem postulat ille sibi,
  9. nec frondem in silvis, nec aperto mollia prato
  10. gramina, nec pleno flumine cernit aquam [*](aquas);
  11. quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto,
  12. quidve Philoctetes ictus ab angue gemat.
  13. di facerent utinam talis status esset in illo,
  14. ut non tristitiae causa dolenda foret!
  15. fert tamen, ut debet, casus patienter amaros,
  16. more nec indomiti frena recusat equi.
  17. nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram,
  18. conscius in culpa non scelus esse sua.