Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic micet aeternum vicinaque sidera vincat
  2. coniugis in caelo clara corona tuae .
  3. huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros,
  4. unum de numero me memor esse tuo.
  5. sunt dis inter se commercia, flectere tempta
  6. Caesareum numen numine, Bacche, tuo.
  7. vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae,
  8. haec eadem sumpto quisque rogate mero.
  9. atque atque vestrum, Nasonis nomine dicto,
  10. opponat [*](apponat) lacrimis pocula mixta suis,
  11. admonitusque mei, cum circumspexerit omnes,
  12. dicat ubi est nostri pars modo Naso chori?
  13. idque ita, si vestrum merui candore favorem,
  14. nullaque iudicio littera laesa meo est,
  15. si, veterum digne veneror cum scripta virorum,
  16. proxima non illis esse minora reor.
  17. sic igitur dextro faciatis Apolline carmen:
  18. quod licet, inter vos nomen habete meum.