Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. scribimus et scriptos absumimus igne libellos:
  2. exitus est studii parva favilla mei.
  3. nec possum et cupio non nullos ducere versus :
  4. ponitur idcirco noster in igne labor,
  5. nec nisi pars casu flammis erepta dolove
  6. ad vos ingenii pervenit ulla mei.
  7. sic utinam, quae nil metuentem tale magistrum
  8. perdidit, in cineres Ars mea versa foret!
  1. Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem,
  2. mittere si quisquam, quo caret ipse, potest,
  3. aeger enim traxi contagia corpore mentis,
  4. libera tormento pars mihi ne qua vacet,
  5. perque dies multos lateris cruciatibus uror;
  6. sic me non modico [*](sed quod non modico (in inmodico) corr. Ellis.) frigore laesit hiems,
  7. si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus:
  8. quippe mea est umeris fulta ruina tuis.
  9. Quid, [*](qui) mihi cum dederis ingentia pignora, cumque
  10. per numeros omnes hoc tueare caput,
  11. quod tua me raro solatur epistula, peccas,
  12. remque piam praestas, sed [*](si: sed σ ) mihi verba negas?