Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus,
- ne pereant turpi pectora nostra situ.
- difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum
- sunt opus, et pacem mentis habere volunt.
- nostra per adversas agitur fortuna procellas,
- sorte nec ulla mea tristior esse potest.
- exigis ut Priamus natorum funere ludat, [*](plaudat)
- et Niobe festos ducat ut orba choros.
- luctibus an studio videor debere teneri,
- solus in extremos iussus abire Getas?