Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. adde quod iniustum [*](et iustum) rigido ius dicitur ense,
  2. dantur et in medio vulnera saepe foro.
  3. o duram Lachesin, quae tam grave sidus habenti
  4. fila dedit vitae non breviora meae!
  5. quod patriae vultu vestroque caremus, amici,
  6. atque hic in Scythicis gentibus esse queror :
  7. utraque poena gravis, merui tamen urbe carere,
  8. non merui tali forsitan esse loco.
  9. quid loquor, a! demens? ipsam quoque perdere vitam,
  10. Caesaris offenso numine, dignus eram.
  1. Quod te nescioquis per iurgia dixerit esse
  2. exulis uxorem, littera questa tua est.
  3. indolui, non tam mea quod fortuna male audit,
  4. qui iam consuevi fortiter esse miser,
  5. quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris,
  6. teque reor nostris erubuisse malis.
  7. perfer et obdura; multo graviora tulisti,
  8. eripuit cum me principis ira tibi.
  9. fallitur iste tamen, quo iudice nominor exul:
  10. mollior est culpam poena secuta meam.