Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cur, quotiens [*](totiens) alicui chartae sua vincula dempsi,
  2. illam speravi nomen habere tuum?
  3. di faciant ut saepe tua sit epistula dextra
  4. scripta, sed e multis reddita nulla mihi.
  5. quod precor, esse liquet. credam prius ora Medusae
  6. Gorgonis anguineis [*](anguinis σ ) cincta fuisse comis,
  7. esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram,
  8. a truce quae flammis separet angue leam.
  9. quadrupedesque hominis [*](homines vel hominum) cum pectore pectora iunctos,
  10. tergeminumque virum tergeminumque canem,
  11. Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantes,
  12. centimanumque Gyan semibovemque virum.
  13. haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam
  14. mutatum curam deposuisse mei,
  15. innumeri montes inter me teque viaeque
  16. Summaque et campi nec freta pauca iacent,
  17. mille potest causis a te quae littera saepe
  18. missa sit in nostras rara venire manus;
  19. mille tamen causas scribendo vince frequenter,
  20. excusem ne te semper, amice, mihi.