Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nos quoque quae ferimus, tulimus patientius ante quam [*]( quae: quam Ehwald)
- mala sunt longa multiplicata die!
- credite, deficio, nostroque a corpore quantum
- auguror, accedunt tempora parva malis.
- nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat:
- vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem,
- corpore sed mens est aegro magis aegra, malique
- in circumspectu stat sine fine sui.
- urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales,
- et, qua nulla mihi carior, uxor abest,
- vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum:
- sic me [*](me mala) quae video non videoque movent. [*](nocent)
- una tamen spes est quae me soletur in istis,
- haec fore morte mea non diuturna mala.
- Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae,
- bisque suum tacto Pisce peregit iter.
- tempore tam longo cur non tua dextera versus
- quamlibet in paucos officiosa fuit?
- cur tua cessavit pietas, scribentibus illis,
- exiguus nobis cum quibus usus erat?