Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. fortior in fulva novus est luctator harena,
  2. quam cui sunt tarda brachia fessa mora.
  3. integer est melior nitidis gladiator in armis,
  4. quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
  5. fert bene praecipites navis modo facta procellas:
  6. quamlibet exiguo solvitur imbre vetus.
  7. nos quoque quae ferimus, tulimus patientius ante quam [*]( quae: quam Ehwald)
  8. mala sunt longa multiplicata die!
  9. credite, deficio, nostroque a corpore quantum
  10. auguror, accedunt tempora parva malis.
  11. nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat:
  12. vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem,
  13. corpore sed mens est aegro magis aegra, malique
  14. in circumspectu stat sine fine sui.
  15. urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales,
  16. et, qua nulla mihi carior, uxor abest,
  17. vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum:
  18. sic me [*](me mala) quae video non videoque movent. [*](nocent)
  19. una tamen spes est quae me soletur in istis,
  20. haec fore morte mea non diuturna mala.