Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non
  2. nostra verecundo vota pudore carent,
  3. mitius exilium pauloque propinquius opto,
  4. quique sit a saevo longius hoste locus;
  5. quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo
  6. hoc peteret pro me, forsitan ille daret.
  7. frigida me cohibent Euxini litora Ponti :
  8. dictus ab antiquis Axenus ille fuit.
  9. nam neque iactantur moderatis aequora ventis,
  10. nec placidos portus hospita navis adit.
  11. sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt;
  12. nec minus infida terra timetur aqua.
  13. illi, quos audis hominum gaudere cruore,
  14. paene sub eiusdem sideris axe iacent,
  15. nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira
  16. caede pharetratae spargitur ara deae.
  17. haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis
  18. nec cupienda bonis regna Thoantis erant.
  19. hic pro supposita virgo Pelopeïa cerva
  20. sacra deae coluit qualiacumque suae.