Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque
  2. conspicuum pietas qua tua tollat, habet.
  3. utere temporibus, quorum nunc munere facta est [*](ficta est vel freta es: facta est Ehwald)
  4. et patet in laudes area lata tuas.
  1. O qui, nominibus cum sis generosus avorum,
  2. exsuperas morum nobilitate genus,
  3. cuius inest animo patrii candoris imago,
  4. non careat nervis [*](numeris σ ) candor ut iste suis,
  5. cuius in ingenio est patriae facundia linguae,
  6. qua prior in Latio non fuit ulla foro—
  7. quod minime volui, positis pro nomine signis
  8. dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis.
  9. nil ego peccavi; tua te bona cognita produnt
  10. si, quod es, appares, culpa soluta mea est.
  11. nec tamen officium nostro tibi carmine factum
  12. principe tam iusto posse nocere puto.
  13. ipse pater patriae—quid enim est civilius illo?-
  14. sustinet in nostro carmine saepe legi,
  15. nec prohibere potest, quia res est publica Caesar,
  16. et de communi pars quoque nostra bono est.