Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ultima, quae mecum seros permansit in annos;
  2. sustinuit coniunx exulis esse viri.
  3. filia me mea bis prima fecunda iuventa,
  4. sed non ex uno coniuge, fecit avum.
  5. et iam complerat genitor sua fata novemque
  6. addiderat lustris altera lustra novem.
  7. non aliter flevi, quam me fleturus ademptum
  8. ille fuit. Matri [*](matrix vel matri σ ) proxima busta tuli.
  9. felices ambo tempestiveque sepulti,
  10. ante diem poenae quod periere
  11. meae! me quoque felicem, quod non viventibus illis
  12. sum miser, et de me quod doluere nihil!
  13. si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, [*](restant)
  14. et gracilis structas effugit umbra rogos,
  15. fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,
  16. et sunt in Stygio crimina nostra foro,
  17. scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est)
  18. errorem iussae, non scelus, esse fugae.
  19. Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,
  20. pectora, quae vitae quaeritis acta meae.