Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- hic ego sollicitae lateo novus incola sedis .
- heu nimium fati tempora longa [*](lenta) mei!
- et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti
- sustinet in tantis hospita Musa malis,
- sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui
- auribus accipiat verba Latina suis.
- ipse mihi—quid enim faciam?—scriboque legoque,
- tutaque iudicio littera nostra suo est.
- saepe tamen dixi cui nunc haec cura laborat?
- an mea Sauromatae scripta Getaeque legent?
- saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae,
- umidaque est fletu littera facta meo,
- corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit,
- inque sinum maestae labitur imber aquae,
- cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor,
- et, tulerit quo me casus et unde, subit,
- saepe manus demens, studiis irata sibique,
- misit in arsuros carmina nostra focos,
- atque ita [*](ea: ita σ ) de multis quoniam non multa supersunt,
- cum venia facito, quisquis es, ista legas.