Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. scilicet hoc ipso nunc aequa, quod obfuit ante,
  2. cum mecum iuncti criminis acta rea est.
  3. non equidem vellem, quoniam nocitura fuerunt,
  4. Pieridum sacris inposuisse manum,
  5. sed nunc quid faciam? vis me tenet ipsa sacrorum,
  6. et carmen demens carmine laesus amo.
  7. sic nova Dulichio lotos gustata palato
  8. illo, quo nocuit, grata sapore fuit.
  9. sentit amans sua damna fere, tamen haeret in illis,
  10. materiam culpae persequiturque suae.
  11. nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli,
  12. quodque mihi telum vulnera fecit, amo.