Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- conscia percussit meritorum pectora Colchis
- ausa atque ausura multa nefanda manu;
- et, quamquam superest ingens audacia menti,
- pallor in attonitae virginis ore fuit.
- ergo uni prospexit venientia vela tenemur,
- et pater est aliqua fraude morandus ait.
- dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus,
- ad fratrem casu lumina flexa tulit.
- cuius ut ornata est praesentia, vicimus inquit:
- hic mihi morte sua causa salutis erit.
- protinus ignari nec quicquam tale timentis
- innocuum rigido perforat ense latus,
- atque ita divellit divulsaque membra per agros
- dissipat in multis invenienda locis,