Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- Hic quoque sunt igitur Graiae—quis crederet?—urbes
- inter inhumanae nomina barbariae;
- huc quoque Mileto missi venere coloni,
- inque Getis Graias constituere domos.
- sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe,
- constat ab Absyrti caede fuisse loco.
- nam rate, quae cura pugnacis facta Minervae
- per non temptatas prima cucurrit aquas,
- impia desertum fugiens Medea parentem
- dicitur his remos applicuisse vadis.
- quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto,
- hospes, ait, nosco, Colchide, vela, venit.
- dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis,
- dum sequitur celeres ancora tracta manus,