Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. VADE salutatum, subito perarata, Perillam,
  2. littera, sermonis fida ministra mei.
  3. aut illam invenies dulci cum matre sedentem,
  4. aut inter libros Pieridasque suas.
  5. quidquid aget, cum te scient venisse, relinquet,
  6. nec mora, quid venias quidve, requiret, agam.
  7. vivere me dices, sed sic, ut vivere nolim,
  8. nec mala tam longa nostra levata mora
  9. et tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti.
  10. aptaque in alternos cogere verba pedes.
  11. tu quoque dic ‘ studiis communibus ecquid inhaeres,
  12. doctaque non patrio carmina more canis?
  13. nam tibi cum fatis mores natura pudicos
  14. et raras dotes ingeniumque dedit.
  15. hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas,
  16. ne male fecundae vena periret aquae;
  17. primus id aspexi teneris in virginis annis,
  18. utque pater natae duxque comesque fui.
  19. ergo si remanent ignes tibi pectoris idem,
  20. sola tuum vates Lesbia vincet opus.