Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quae si non ita sunt, alium, quo longius absim,
  2. quaere; suburbana est hic mihi terra locus.
  1. VADE salutatum, subito perarata, Perillam,
  2. littera, sermonis fida ministra mei.
  3. aut illam invenies dulci cum matre sedentem,
  4. aut inter libros Pieridasque suas.
  5. quidquid aget, cum te scient venisse, relinquet,
  6. nec mora, quid venias quidve, requiret, agam.
  7. vivere me dices, sed sic, ut vivere nolim,
  8. nec mala tam longa nostra levata mora
  9. et tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti.
  10. aptaque in alternos cogere verba pedes.
  11. tu quoque dic ‘ studiis communibus ecquid inhaeres,
  12. doctaque non patrio carmina more canis?