Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ut cecidi cunctique metu fugere ruinam,
  2. versaque amicitiae terga dedere meae,
  3. ausus es igne Iovis percussum tangere corpus
  4. et deploratae limen adire domus:
  5. idque recens praestas nec longo cognitus usu,
  6. quod veterum misero vix duo tresve mihi.
  7. vidi ego confusos vultus visosque notavi,
  8. osque madens fletu pallidiusque meo,
  9. et lacrimas cernens in singula verba cadentes
  10. ore meo lacrimas, auribus illa bibi ;
  11. brachiaque accepi presso [*](maesto) pendentia collo,
  12. et singultatis oscula mixta sonis.
  13. sum quoque, care, tuis defensus viribus absens—
  14. scis carum veri nominis esse loco—
  15. multaque praeterea manifesti [*](manifesta) signa favoris
  16. pectoribus teneo non abitura meis.
  17. di tibi posse tuos tribuant defendere semper,
  18. quos in materia prosperiore iuves,