Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sed timor officium cautus compescit, et ipsos
  2. in nostro poni carmine nolle puto.
  3. ante volebatis, gratique erat instar honoris,
  4. versibus in nostris nomina vestra legi.
  5. quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque
  6. adloquar, et nulli causa timoris ero.
  7. nec meus indicio latitantes versus amicos protrahit. [*]( protrahet)
  8. occulte siquis amabat, amet.
  9. scite tamen, quamvis longe [*](longa corr. Owen ex deflorat.) regione remotus
  10. absim, vos animo semper adesse meo;
  11. et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate,
  12. fidam proiecto neve negate manum.
  13. prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam
  14. contacti simili sorte rogetis idem.
  1. Usus amicitiae tecum mihi parvus, ut illam
  2. non aegre posses dissimulare, fuit,
  3. nec [*](ni: nec σ ) me complexus vinclis propioribus esses
  4. nave mea vento, forsan, eunte suo.