Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli,
  2. tristia leniri numina posse dei.
  3. seu temere expecto, sive id contingere fas est,
  4. tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba,
  5. quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud,
  6. ut doceas votum posse valere meum.
  7. quo quisque est maior, magis est placabilis irae,
  8. et faciles motus mens generosa capit,
  9. corpora magnanimo satis est prostrasse leoni,
  10. pugna suum finem, cum iacet hostis, habet:
  11. at lupus et turpes instant morientibus ursi
  12. et quaecumque minor nobilitate fera.
  13. maius apud Troiam forti quid habemus Achille ?
  14. Dardanii lacrimas non tulit ille senis,
  15. quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus
  16. Dareique docent funeris exequiae.