Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. neve hominum referam flexas ad mitius iras,
  2. Iunonis gener est qui prius hostis erat.
  3. denique non possum nullam sperare salutem,
  4. cum poenae non sit causa cruenta meae.
  5. non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum
  6. Caesareum caput est, quod caput orbis erat;
  7. non aliquid dixive, elatave [*](dixi velataque (vel violataque vel violentaque) corr.) lingua loquendo est,
  8. lapsaque sunt nimio verba profana mero:
  9. inscia quod crimen viderunt lumina, plector,
  10. peccatumque oculos est habuisse meum.
  11. non equidem totam possum defendere culpam,
  12. sed partem nostri criminis error habet,
  13. spes igitur superest facturum ut molliat ipse
  14. mutati poenam condicione loci.
  15. hos [*](hoc corr. Riese) utinam nitidi Solis praenuntius ortus
  16. afferat admisso Lucifer albus equo!