Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est. [*](est om.)
  2. illa meos casus ingravat, illa levat;
  3. ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amorem
  4. inpositumque sibi firma tuetur onus.
  5. vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,
  6. dicere quos cupio nomine quemque suo.
  7. sed timor officium cautus compescit, et ipsos
  8. in nostro poni carmine nolle puto.
  9. ante volebatis, gratique erat instar honoris,
  10. versibus in nostris nomina vestra legi.
  11. quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque
  12. adloquar, et nulli causa timoris ero.
  13. nec meus indicio latitantes versus amicos protrahit. [*]( protrahet)
  14. occulte siquis amabat, amet.
  15. scite tamen, quamvis longe [*](longa corr. Owen ex deflorat.) regione remotus
  16. absim, vos animo semper adesse meo;
  17. et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate,
  18. fidam proiecto neve negate manum.
  19. prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam
  20. contacti simili sorte rogetis idem.